

Evangelium secundum Matthaeum*
Caput 3: Versus 10
Jam enim securis.Ne autem viderentur immunes, si se a talibus sacramentis separarent, comminatur.Securis.Christus, qui ex manubrio constat et ferro, id est, humanitate qua tenetur, et divinitate quia incidit.Posita est:quia etsi per patientiam exspectat, videt tamen quid est facturus.Ad radicem.Id est, finem Judaici populi, ut auferat de terra viventium eos qui in Christo non credunt. Vel, securis, sententia judicii, vel praedicatio Evangelii.Ad radicem.Nota non ad ramos, sed ad radicem. Cum enim filii malorum tolluntur, quid aliud quam rami infructuosae arboris abscinduntur? Cum tota progenies simul cum parente tollitur, arbor radicitus abscinditur, ne quid remaneat unde iterum aliquid germinis oriatur. Radices sunt cogitationes, quibus plantati, vel sursum coelo sustolluntur, vel ad ima inferni mittuntur. Arbor humanum genus: hujus rami, alii sunt aridi, id est, pagani incendio apti. Alii virides, sed sine fructu: ut hypocritae, qui speciem sanctitatis praetendunt, sed intus vacui: alii fructuosi, sed venenosi, id est, haeretici: qui praedicando fructum pariunt, sed mortalem. Alii, id est, catholici, qui bonum fructum ferunt.Omnis ergo arbor,ut gentiles, hypocritae, qui nullum, et haeretici, qui malum.